monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 80, 2
Quare et quinta sabbati? quid est hoc? Recurramus ad prima opera Dei, ne forte ibi aliquid inveniamus quo et sacramentum intelligamus. Sabbatum enim septimus dies est quo requievit Deus ab omnibus operibus suis , magnum intimans mysterium quietis nostrae futurae ab omnibus operibus nostris. Prima sabbati dicitur primus dies, quem dominicum etiam nominamus: secunda sabbati, secundus dies; tertia sabbati, tertius dies; quarta sabbati, quartus; quinta ergo sabbati, quintus a dominico die: post quem sexta sabbati, sextus dies; et ipsum sabbatum, septimus dies. Videte itaque quibus loquatur hic psalmus: videtur enim mihi quoniam baptizatis loquitur. Quinto enim die Deus ex aquis creavit animalia; quinto die, id est, quinta sabbati dixit Deus: Producant aquae reptilia animarum vivarum . Videte ergo vos, in quibus iam produxerunt aquae reptilia animarum vivarum. Vos enim ad torcularia pertinetis; et in vobis quos produxerunt aquae, aliud eliquatur, aliud proiicitur. Sunt enim multi non digne viventes Baptismo quod perceperunt: quam multi enim baptizati hodie circum implere, quam istam basilicam maluerunt! quam multi baptizati, aut casas in vicis faciunt, aut non fieri conqueruntur! Psalmus autem iste pro torcularibus et quinta sabbati, in pressura discretionis, et in sacramento Baptismi, cantatur ipsi Asaph. Asaph homo quidam fuit hoc nomine appellatus, sicut Idithun, sicut Core, sicut alia nomina quae invenimus in titulis Psalmorum: interpretatio tamen nominis mysterium intimat occultae veritatis. Asaph quippe latine dicitur Congregatio. Ergo pro torcularibus, quinta sabbati, cantatur ipsi Asaph; id est, pro pressura discernente, baptizatis ex aqua renatis, cantatur Psalmus dominicae congregationi. Titulum in limine legimus, et in his prelis quid sibi velit, intelleximus: iam si placet etiam ipsam domum operis, id est, ipsius torcularis interiora videamus. Intremus, inspiciamus, gaudeamus, timeamus, appetamus, fugiamus. Omnia enim haec inventuri estis in hac interiore domo, id est, in textu ipsius psalmi, cum legere, et adiuvante Domino, quod donaverit loqui coeperimus.